monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 42
{XIX} haec autem inficit lanas, sanat ignes sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. sucus eius cum psimithio ignes sacros et guttura incipientia turgescere, item veterem tussim cyatho hausto et omnia vitia umida, sicut tonsillas et aures cum rosaceo. inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria.